Original text of Ovid's Metamorphoses, Book XIII, lines 730-967,
from the Loeb Classical Library Volume 43, Ovid's
Metamorphoses, Vol XIII (280-296, even pages). (See also the English
prose translation of this text by the scholarly editor and translator of
the Loeb edition, Frank Justus Miller.) Text used with permission of the
Harvard University Press.
Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis 730 infestat; vorat haec raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo: hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis 735 ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuvenum narrabat amores. cui dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur repetens suspiria dictis: "te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum 740 expetit, utque facis, potes his inpune negare; at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem effugere." et lacrimae vocem inpediere loquentis. 745 quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, "refer, o carissima" dixit "neve tui causam tege (sic sum fide) doloris!" Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: "Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus 750 magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia languine malas. hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. 755 nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis horrendus silvis et visus ab hospite nullo 760 inpune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sensit validaque cupidine captus uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, 765 iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et conponere vultus. caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae. Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, 770 Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit `lumen' que, `quod unum fronte geris media, rapiet tibi' dixit `Ulixes.' risit et `o vatum stolidissime, falleris,' inquit, `altera iam rapuit.' sic frustra vera monentem 775 spernit et aut gradiens ingenti litora passu degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra. prominet in pontum cuneatus acumine longo collis (utrumque latus cirucumfluit aequoris unda): huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; 780 lanigerae pecudes nullo ducente secutae. cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est antemnis apta ferendis sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, senserunt toti pastoria siblia montes, 785 senserunt undae; latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque verba notavi: "`Candidior folio nivei Galatea ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, 790 spendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, 795 mollior et cygni plumis et lacta coacto, ei si non fugias, riguo formosior horto; "`Saevior indomintis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, 800 his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue vellem tibi demere possem, 805 non tantum cervo claris latritibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura, (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores) sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo 810 antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, sunt auro similes longis in vitibus uvae, sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra 815 mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras. nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. 820 "`Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, multas silva tegit, multae stabulantur in antris, nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: pauperis est numerare pecus; de laudibus harum nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre, 825 ut vix circumeant distentum cruribus uber. sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni. sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda servatur, partem liquefacta coagula durant. 830 "`Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque, parve columbarum demptusve cacumine nidus: inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, 835 villosae catulos in summis montibus ursae: inveni et dixi "dominae servabimus istos." "`Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto, iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra! certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi 840 nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; 845 nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est: barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. 850 unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis. "`Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: hunc tibi do socerum; tantum miscere precesque 855 supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est. atque ego contemptus essem patientior huius, si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso 860 Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! viscera viva traham divulsaque membra per agros 865 perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, cumque suis videor translatam viribus Aetnam pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris.' "Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) 870 surgit et ut taurus vacca furibundus adempta stare nequit silvaque et notis saltibus errat, cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes me videt atque Acin `video' que exclamat `et ista ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae.' 875 tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor; terga fugae dederat conversa Symaethius heros et `fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,' 880 dixerat `et vestris periturum admittite regnis!' insequitur Cyclops partemque e monte revulsam mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum angulus is molis, totum tamen obruit Acin. at nos, quod fieri solum per fata licebat, 885 fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit, fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, 890 vivaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cavum saxi sonat exsultantibus undis, miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, 895 Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen." Desierat Galatea loqui, coetuque soluto discedunt placidisque natant Nereides undis. Scylla redit; neque enim medio se credere ponto 900 audet, et aut bibula sine vestibus errat harena aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: ecce freto stridens, alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, 905 Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret et, quaecumque putat fugientem posse morari, verba refert; fugit illa tamen veloxque timore pervenit in summum positi prope litora montis. ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum 910 longa sub arboribus convexus in aequora vertex: constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans admiraturque colorem caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. 915 sensit et innitens, quae stabat proxima, moli "non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, sed deus" inquit "aequae: nec maius in aequora Proteus ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis 920 deditus aequoribus, tantum exercebar in illis; nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum. sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, 925 quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; non apis inde tulit conlectos sedula* flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus; ego primus in illo 930 caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? 935 gramine contacto coepit mea praeda moveri et mutare latus terraque ut in aequore niti. dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas turba suas dominumque novum litusque relinquunt. obstipui dubitoque diu causamque requiro, 940 num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: `quae tamen has' inquam `vires habet herba?' manuque pabula decerpsi decerptaque dente momordi. vix bene conbiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus praecordia sensi 945 alteriusque rapi naturae pectus amore; nec potui restare diu `repetenda' que `numquam terra, vale!' dixi corpusque sub aequora mersi. di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, 950 Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, et purgante nefas noviens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum; nec mora, diversis lapsi de partibus amnes totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. 955 hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. quae postquam rediit, alium me corpore toto, ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: hanc ego tum primum viridi ferrugine barbam 960 caesariemque meam, quam longa per aequora verro, ingentesque umeros et caerula bracchia vidi cruraque pinnigero curvata novissima pisce. quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?" 965 talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
* Line 928, sicula: F. J. Miller, the editor and translator of the
Loeb Library edition, notes: "so Vulg. Ehwald conjectures semina;
Merkel semine."
![]() |
![]() |
|||
Fábula de Polifemo y Galatea |
Anthology of Spanish Poetry |
|||
Eric Vogt |
URL: www.ipfw.edu/jehle/poesia/polifemo/ovidlat.htm |
Fred Jehle |